Page:Johnson - Rambler 2.djvu/231

This page has been proofread, but needs to be validated.
N° 92.
THE RAMBLER.
223
Incedit tardo molimine subsidendo.Ecce aliquis subit egregio pulcherrimus ore,Cui lætum membris Venus omnibus afflat honorem.Contra alius rudis, informes ostendit et artus,Hirsutumque supercilium, ac caudam sinuosam,Ingratus visu, sonitu illætabilis ipso.——— Ergo ubi jam nautæ spumas salis ære ruentesIncubuere mari, videas spumare reductisConvulsum remis, rostrisque stridentibus æquor.Tunc longe sale saxa sonant, tunc et freta ventisIncipiunt agitata tumescere: littore fluctusIllidunt rauco, atque refracta remurmurat undaAd scopulos, cumulo insequitur præruptus aquæ mons.———Cum vero ex alto speculatus cærula NereusLeniit in morem stagni, placidæque paludis,Labitur uncta vadis abies, natat uncta carina.———Verba etiam res exiguas angusta sequuntur,Ingentesque juvant ingentia: cuncta gigantemVasta decent, vultus immanes, pectora lata,Et magni membrorum artus, magna ossa, lacertique.Atque adeo, siquid geritur molimine magno,Adde moram, et pariter tecum quoque verba laboremSegnia: seu quando vi multa gleba coactisÆternum frangenda bidentibus, æquore seu cumCornua velatarum obvertimus antennarum.At mora si fuerit damno, properare jubebo.Si se forte cava extulerit mala vipera terra,Tolle moras, cape saxa manu, cape robora, pastor:Ferte citi flammas, date tela, repellite pestem.Ipse etiam versus ruat, in præcepsque feratur,Immenso cum præcipitans ruit Oceano nox,Aut cum perculsus graviter procumbit humi bos.Cumque etiam requies rebus datur, ipsa quoque ultroCarmina paulisper cursu cessare videbisIn medio interrupta: quiêrunt cum freta ponti,Postquam auræ posuere, quiescere protinus ipsumCernere erit, mediisque incœptis sistere versum.Quid dicam, senior cum telum imbelle sine ictuInvalidus jacit, et defectis viribus æger?Num quoque tum versus segni pariter pede languet: